- ASSIS Publicus
- ASSIS Publicuspro tributo passim occurrit, quod assibus, i. e. solidis, exactio tributi celebraretur. Cassiodor. l. 12. Quapropter ne laedat urbem amoenitas sua, aut res praeconii fiat res dispendii, paravedorum et annonarum praebitionem secundum evectiones concessas, in aslem publicum constituimus imputari.Vide quoque Cod. Theodos. de indub. deh. ubi Assis, et tributum vel census idem. Allem tributarium vocat idem Cassiondor. ubi supra, ut et l. 4. Quibus omnibus locis Assis publicus, pro tributo vel censu publico, dicitur quidem, sed pro solido aureo accipiendus. Nam Canonicos solidos, et Asses canonicos, dicebant de tributo. Cassiodor. l. 2. Superbia demde conductorum canonicos solidos non ordine traditas, sed sub imquo pondereimminentibus fuisse proiectos. Sic tressis, quae vox tres asses significat, pro tribus aureis ponitur, in Nov. 58. et dupondius, qui duos asses valebat,, pro duobus aureis, in ver. Glossario acciptur. Dupondius, ἅιπλοῦς χρύσινος. Assis igitur ἁπλοῦς χρύσινος et unus aureus. Assis evim totum significat et solidem, unde es asse et ex solido, idem erat. Gloss. es asse, ἐξ ὁλοκλήρου: hinc sohdus et assis idem; recentiores namque solidum dixerunt, pro nummo aureo. Coepit autem Assis pro nummo usurpari aureo, quia assis et aurei idem plane pondus erat, duratum scil. drachmarum, etc. Porro Assem Veter. etiam τηὸ μονάδα dixerunt; unde apud Calculones, adiectô osse, i. e. addita unitate, vide supra in voce As. Et quia Assis et aureus idem, ac apud Recentiores aureus faex milibus nummorum computaretur, μονάδα quoque, i. e. assem, iidem pro sex millium numero usurpârunt, uti constatex Chrysostomo et Anastasio Sinaita, landatis Salmasio ad Lamprid. in Alexandro Seu. c. 39. Vide quoque Senatorem l. 12. Ep. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.